[194] iambus enim et dactylus in versum cadunt maxime itaque ut versum fugimus in oratione, sic hi sunt evitandi continuati pedes; aliud enim quiddam est oratio nec qicquam inimicius quam illa versibus; paean autem minime est aptus ad versum, quo libentius eum recepit oratio. Ephous vero ne spondeum quidem, quem fugit[542], intellegit esse aequalem dactylo, quem probat. Syllabis enim metiendos pedes, non intervallis existimat; quod idem facit in trochaeo, qui temporibus et intervallis est par iambo, sed eo vitiosus[543] in oratione, si ponatur extremus, quod verba melius in syllabas longiores cadunt. Atque haec, quae sunt apud Aristotelem, eadem a Theophrasto Theodecteque de paeane dicuntur.