Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 193

[193] trochaeum autem, qui est eodem spatio quo choreus, cordacem appellat, qia contractio et[540] brevitas dignitatem non habeat. Ita paeana probat eoque ait uti omnis, sed ipsos non sentire cum utantur; esse autem tertium ac medium inter illos, et ita fatos eos pedes esse, ut in eis[541] singulis modus insit aut sesqui lex aut duplex aut par. Itaque illi de quibus ante dixi tantum modo commoditatis habuerunt rationem, nullam dignitatis.