Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 197

[197] paean autem in amplioribus, in utroque dactylus. Itaque[550] in varia et perpetua oratione hi sunt inter se miscendi et temperandi. Sic minime animadvertetur delectationis aucupium et quadrandae orationis industria; quae latebit eo magis, si et verborum et sententiarum ponderibus utemur. Nam qui audiunt haec duo animadvertunt et iucunda sibi censent[551], verba dico et sententias, eaque dum animis attentis admirantes excipiunt, fugit eos et praetervolat numerus; qui tamen si abesset, illa ipsa delectarent minus[552].