Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 163

[163] duae sunt igitur res quae permulceant auris, sonus et numerus. De numero mox, nunc de sono quaerimus. Verba, ut supra diximus, legenda sunt potissimum bene sonantia, sed ea non ut poetae exquisita ad sonum, sed sumpta de medio. “qua pontus Helles[436], †supera Tmolum ac Tauricos†[437] :” locorum[438] splendidis nominibus inluminatus est versus, sed proximus inquinatus insuavissima littera: “finis[439] frugifera et efferta[440] arva Asiae[441] tenet.”