Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 162

[162] haec dixi brevius quam si hac de re una[432] disputarem—est enim locus hic late patens de natura usuque verborum—longius autem quam instituta ratio postulabat.

[cap.49] sed quia rerum verborumque iudicium in prudentia[433] est, vocum autem et numerorum aures sunt iudices, et quod illa ad intellegentiam referuntur, haec ad voluptatem, in illis ratio invenit, in his sensus artem. Aut enim neglegenda fuit nobis voluntas[434] aurium, quibus probari nitebamur[435], aut ars eius conciliandae reperienda.