Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 161

[161] quin etiam, quod iam subrusticum videtur, olim autem politius, eorum verborum, quorum eaedem erant postremae duae litterae, quae sunt in optimus, postremam litteram detrahebant, nisi vocalis insequebatur. Ita non erat ea offensio in versibus quam nunc fugiunt poetae novi. Sic[427] enim loquebamur[428] : “qui est omnibu’[429] princeps” non omnibus[430] princeps, et: “vita illa dignu’[431] locoque” non dignus. Quod si indocta consuetudo tam est artifex suavitatis, quid ab ipsa tandem arte et doctrina postulari putamus?