[160] quin ego ipse, cum scirem ita maiores locutos esse[420], ut nusquam nisi in vocali aspiratione uterentur, loquebar sic, ut pulcros, Cetegos, triumpos, Cartaginem[421] dicerem; aliquando, idque sero, convicio aurium cum extorta mihi veritas esset, usum loquendi populo concessi, scienotiam mihi reservavi. Orcivios tamen et Matones, Otones, Caepiones, sepulcra, coronas, lacrimas[422] dicimus, quia per aurium iudicium licet. Burrum semper Ennius, numquam[423] Pyrrhum; “vi patefecerunt Bruges[424],” non Phryges, ipsius antiqui declarant libri. Nec enim Graecam litteram adhibebant, nunc autem etiam duas, et cum Phrygum[425] et Phrygibus dicendum esset, absurdum erat aut etiam in[426] barbaris casibus Graecam litteram adhibere aut recto casu solum Graece loqui; tamen et Phryges et Pyrrhum aurium causa dicimus.