[159] [cap.48] quid in verbis iunctis? quam scite insipientem non insapientem, iniquum non inaequum, tricipitem non tricapitem, concisum non concaesum! Ex quo quidam pertisum etiam volunt, quod eadem consuetudo non probavit. Quid vero hoc elegantius, quod non fit natura, sed quodam instituto? indoctus [415] dicimus brevi prima littera, insanus producta, inhumanus[416] brevi, infelix longa. Et, ne multis, quibus in verbis eae primae litterae sunt quae in sapiente[417] atque felice[418], producte dicitur, in ceteris omnibus breviter; itemque composuit, consuevit, concrepuit, confecit. Consule veritatem: reprehendet; refer ad auris: probabunt. Quaere cur ita sit: dicent iuvare[419]. Voluptati autem aurium morigerari debet oratio.