Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 158

[158] credo, quod erat insuavius. †vna [402] praepositio est af[403], quae nunc tantum in accepti tabulis manet ac ne his[404] quidem omnium, in reliquo sermone mutata est; nam amovit dicimus et abegit et abstulit, ut iam nescias a’ne[405] verum sit an ab an abs[406]. Quid si etiam abfugit[407] turpe[408] visum est et abfer noluerunt, aufugit et [409] aufer maluerunt[410]? quae praepositio praeter haec duo verba nullo alio in verbo reperietur. Noti erant et navi et nari, quibus cum IN praeponi oporteret, dulcius visum est ignotos, ignavos, ignaros[411] dicere quam ut veritas postulabat. Ex usu dicunt et e re publica, quod in altero vocalis excipiebat, in altero esset asperitas, nisi[412] litteram sustulisses, ut exegit, edixit; refecit, rettulit, reddidit: adiuncti verbi prima littera praepositionem[413] commutavit, ut subegit, summovit[414], sustulit.