Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 157

[157] [cap.47] quid quod sic loqui, nosse, iudicasse vetant, novisse iubent et iudicavisse? quasi vero nesciamus in hoc genere et plenum verbum recte dici et imminutum usitate. Itaque utrumque Terentius: “eho tu, cognatum[389] tuom non noras?” post idem “Stilponem inquam noveras.” Sient plenum est, sint[390] imminutum; licet utare utroque. Ergo ibidem[391] :

quae quam sint cara[392] post carendo[393] intellegunt,
quamque attinendi magni dominatus sient

Nec vero reprehenderim “scripsere alii rem” et[394] scripserunt esse verius sentio, sed consuetudini auribus indulgenti libenter obsequor. “isdem[395] campus habet” inquit Ennius; et in templis:“eidem[396] probavit”; at isdem[397] erat verius, nec tamen eisdem ut opimius.; male sonabat isdem[398] : impetratum est a consuetudine ut peccare suavitatis causa liceret. Et posmeridianas[399] quadrigas quam postmeridianas quadriiugas [400] libentius dixerim et me hercule quam me hercules. Non scire quidem barbarum iam videtur[401], nescire dulcius. Ipsum meridiem cur non medidiem?