[164] qua re bonitate potius nostrorum verborum utamur quam splendore Graecorum, nisi forte sic loqui paenitet: “qua tempestate Helenam Paris[442] ” et quae sequuntur. Immo vero ista sequamur asperitatemque fugiamus: “habeo istanc[443] ego perterricrepam” itemque[444] : “versutiloquas malitias.” nec solum componentur verba ratione, sed etiam finientur[445], quoniam id iudicium esse alterum aurium diximus. Et[446] finiuntur[447] aut ipsa compositione et quasi[448] sua sponte, aut quodam genere verborum, in[449] quibus ipsis concinnitas inest; quae sive casus habent in exitu similis sive paribus paria redduntur sive opponuntur contraria, suapte natura numerosa sunt, etiam si nihil est factum de industria.