Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 60

[60] at hic Cethegus consul cum P. Tuditano fuit bello Punico secundo quaestorque his[123] consulibus M. Cato modo plane annis cxl ante me consulem; et id ipsum nisi unius esset Enni testimonio cognitum, hunc vetustas, ut alios fortasse multos, oblivione obruisset. Illius autem aetatis qui sermo fuerit ex Naevianis scriptis intellegi potest. His enim consulibus, ut in veteribus commentariis scriptum est, Naevius est mortuus; quamquam Varro noster diligentissimus investigator antiquitatis putat in hoc erratum vitamque Naevi producit longius. Nam Plautus P. Claudio L. Porcio viginti annis post illos quos ante dixi consulibus mortuus est, Catone censore.