Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 59

[59] ut enim hominis decus ingenium, sic ingeni ipsius lumen est eloquentia, qua virum excellentem praeclare tum illi homines florem populi esse dixerunt—

Suadaeque[120] medulla.

Πειθὼ quam vocant Graeci, cuius effector est orator, hanc Suadam appellavit Ennius [eius autem Cethegum medullam fuisse vult[121]], ut, quam deam in Pericli labris[122] scripsit Eupolis sessitavisse, huius hic medullam nostrum oratorem fuisse dixerit.