[61] hunc igitur Cethegum consecutus est aetate Cato, qui annis ix [124] post eum fuit consul. Eum nos ut perveterem habemus, qui L. Marcio M’. Manilio consulibus mortuus est, annis lxxxvi ipsis ante me consuler. [cap.16] nec vero habeo quemquam antiquiorem, cuius quidem scripta proferenda putem, nisi[125] quem Appi Caeci oratio haec ipsa de Pyrrho et non nullae mortuorum laudationes forte delectant[126].