Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 41

[41] sed studium eius generis maiorque vis agnoscitur in Pisistrato. Denique hunc[74] proximo saeculo Themistocles insecutus est, ut apud nos, perantiquus, ut apud Atheniensis, non ita sane vetus. Fuit enim regnante iam Graecia[75], nostra autem civitate non ita pridem dominatu regio liberata. Nam bellum Volscorum illud gravissimum, cui Coriolanus exsul interfuit, eodem fere tempore quo Persarum bellum fuit, similisque fortuna clarorum virorum;