Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 40

[40] neque enim iam Troicis tempori bus tantum laudis in dicendo Vlixi tribuisset Homerus et Nestori, quorum alterum vim habere voluit, alterum suavitatem, nisi iam tum esset honos eloquentiae[72]; neque ipse poeta hic tam [idem] ornatus in dicendo ac plane orator[73] fuisset. Cuius etsi incerta sunt tempora, tamen annis multis fuit ante Romulum; si quidem non infra superiorem Lycurgum fuit, a quo est disciplina Lacedaemoniorum astricta legibus.