Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 42

[42] si quidem uterque cum civis egregius fuisset, populi ingrati pulsus iniuria se ad hostis contulit conatumque iracundiae suae morte sedavit. Nam etsi aliter apud te est[76], Attice, de Coriolano, concede tamen ut huic generi mortis potius adsentiar. At ille ridens: [cap.11] tuo vero, inquit, arbitratu; quoniam quidem concessum est rhetoribus ementiri in historiis, ut aliquid dicere possint argutius. Vt enim tu nunc de Coriolano, sic Clitarchus, sic Stratocles de Themistocle finxit.