Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 130

[130] atque et acri[268] ingenio et sermone eleganti, valetudine incommoda C. Sextius Calvinus fuit; qui etsi, cum remiserant dolores pedum, non deerat in causis, tamen id non saepe faciebat. Itaque consilio eius, cum volebant, homines utebantur, patrocinio, cum licebat. Isdem temporibus M. Brutus, [in quo[269]] magnum fuit, Brute, dedecus[270] generi vestro, qui, cum tanto nomine esset patremque optimum virum habuisset et iuris peritissimum, accusationem factitaverit, ut Athenis Lycurgus. Is magistratus non petivit, sed[271] fuit accusator vehemens et molestus, ut facile cerneres naturale quoddam stirpis bonum de— generavisse vitio depravatae voluntatis.