[129] huius dissimilis in tribunatu reliquaque omni vita civis improbus C. Licinius[264] Nerva non indisertus fuit. C. Fimbria temporibus isdem fere, sed longius aetate provectus, habitus est sane, ut ita dicam, lutulentus[265] [patronus[266]] asper maledicus; genere toto paulo fervidior atque commotior, diligentia tamen et virtute animi atque vita bonus auctor in senatu; idem tolerabilis patronus nec rudis in iure civili et cum virtute[267] tum etiam ipso orationis genere liber; cuius orationes pueri legebamus, quas iam reperire vix possumus.