[131] atque eodem tempore accusator de plebe L. Caesulenus fuit, quem ego audivi iam senem, cum ab L. Sabellio[272] multam lege Aquilia [de iustitia[273]] petivisset. Non fecissem hominis paene infimi mentionem, nisi iudicarem qui suspiciosius aut criminosius diceret audivisse me neminem. [cap.35] doctus etiam Graecis[274] T. Albucius[275] vel potius plane[276] Graecus. Loquor[277] ut opinor; sed licet ex orationibus iudicare. Fuit autem Athenis adulescens, perfectus Epicurius evaserat, minime aptum ad dicendum genus.