Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 116

[116] habemus [236] igitur in Stoicis oratoribus Rutilium, Scaurum in antiquis; utrumque tamen laudemus, quoniam per illos ne haec quidem in civitate genera hac oratoria laude caruerunt. Volo enim ut in scaena sic etiam[237] in foro non eos modo laudari, qui celeri motu et difficili utantur, sed eos etiam quos statarios appellant, quorum sit illa simplex in agendo veritas, non molesta.