[117] [cap.31] et quoniam Stoicorum est facta mentio, Q. Aelius Tubero fuit illo tempore, L. Paulli nepos; nullo in oratorum numero, sed vita severus et congruens cum ea disciplina quam colebat, paulo etiam durior; qui quidem[238] in tribunatu iudicaverit[239] contra P. Africani avunculi sui testimonium vacationem augures quo minus iudiciis operam darent non habere; sed ut[240] vita sic oratione durus incultus horridus; itaque honoribus maiorum respondere non potuit. Fuit autem constans civis et fortis et in primis Graccho[241] molestus, quod indicat Gracchi in eum oratio. Sunt[242] etiam in Gracchum Tuberonis; is fuit[243] mediocris in dicendo, doctissimus in disputando[244]. Tum Brutus: