[115] qui cum innocentissimus[234] in iudicium vocatus esset, quo iudicio convulsam penitus scimus esse rem publicam, cum essent eo tempore eloquentissimi viri L. Crassus et M. Antonius consulares, eorum adhibere neutrum voluit. Dixit ipse pro sese et pauca C. Cotta, quod sororis erat filius—et is quidem tamen ut orator, quamquam erat admodum adulescens—, et Q. Mucius[235] enucleate ille quidem et polite, ut solebat, nequaquam autem ea vi atque copia quam genus illud iudici et magnitudo causae postulabat.