Pular para o conteúdo

Institutiones Diuinarum et Humanarum Litterarum

Cassiodoro · Capítulo 5 — De Musica

Capítulo 5 — De Musica

Gaudentius quidam, de musica scribens, Pythagoram dicit huius rei inuenisse primordia ex malleorum sonitu et cordarum extensione percussa. Quem uir disertissimus Mutianus transtulit in latinum, ut ingenium eius assumpti operis qualitas indicaret. Clemens uero Alexandrinus presbyter, in libro quem contra paganos edidit, musicam ex musis dicit sumpsisse principium, musasque ipsas qua de causa inuentae fuerint, diligenter exponit. Nam musae ipsae appellatae sunt apo tu maso, id est, a quaerendo, quod per ipsas, sicut antiqui uoluerunt, uis carminum et uocis modulatio quaereretur. Inuenimus etiam Censorinum, qui ad Quintum Cerellium scripsit de natalis eius die, ubi de musica disciplina uel de alia parte mathesis non neglegenda disseruit; quoniam utiliter legitur, ut res ipsae penetralibus animae frequenti meditatione condantur.

Musica ergo disciplina per omnes actus uitae nostrae hac ratione diffunditur; primum, si creatoris mandata faciamus et puris mentibus statutis ab eo regulis seruiamus. Quicquid enim loquimur uel intrinsecus uenarum pulsibus commouemur, per musicos rithmos armoniae uirtutibus probatur esse sociatum. Musica quippe est scientia bene modulandi; quod si nos bona conuersatione tractemus, tali disciplinae probamur semper esse sociati. Quando uero iniquitates gerimus, musicam non habemus. Caelum quoque et terra, uel omnia quae in eis dispensatione superna peraguntur, non sunt sine musica disciplina. Nam Pythagoras hunc mundum per musicam conditum et gubernari posse testatur.

In ipsa quoque religione ualde permixta est, ut sunt Decalogi decacordus, tinnitus cytharae, tympana, organi melodia, cymbalorum sonus. Ipsum quoque Psalterium ad instar instrumenti musici nominatum esse non dubium est, eo quod in ipso contineatur caelestium uirtutum suauis nimis et grata modulatio.

Nunc de musicae partibus, sicut est a maioribus traditum, prosequamur. Musica scientia est disciplina quae de numeris loquitur, qui ad aliquid sunt his qui inueniuntur in sonis, ut duplum, triplum, quadruplum et his similia quae dicuntur ad aliquid.

Musicae partes sunt tres: armonica, rithmica, metrica. Armonica est scientia musica quae decernit in sonis acutum et grauem. Rithmica est quae requirit incursionem uerborum, utrum bene sonus an male cohaereat. Metrica est quae mensuram diuersorum metrorum probabili ratione cognoscit, ut uerbi gratia heroicon, iambicon, heleicon et cetera.

Instrumentorum musicorum genera sunt tria: percussionalia, tensibilia, inflatilia. Percussionalia sunt acitabula aenea et argentea, uel alia quae metallico rigore percussa reddunt cum suauitate tinnitum. Tensibilia sunt cordarum fila sub arte religata, quae ammoto plectro percussa mulcient aurium delectabiliter sensum, in quibus sunt species cythararum diuersarum. Inflatilia sunt quae spiritu reflante completa in sonum uocis animantur, ut sunt tubae, calami, organa, pandoria et caetera huiuscemodi.

Restat nunc ut de symphoniis dicere debeamus. Symphonia est temperamentum sonitus grauis ad acutum uel acuti ad grauem, modulamen efficiens siue in uoce, siue in flatu, siue in percussione. Symphoniae autem sunt sex: prima diatessaron, secunda diapente, tertia diapason, quarta diapason simul et diatessaron, quinta diapason simul et diapente, sexta disdiapason.

i. Diatessaron symphonia est quae constat ex ratione epitrita et fit ex sonis quattuor, unde et nomen accepit.

ii. Diapente symphonia est quae constat ex ratione emiolia et fit sonitibus quinque.

iii. Diapason symphonia est quae etiam diocto dicitur. Constat ex ratione diplasia, hoc est, dupla. Fit autem per sonitus octo, unde et nomen accepit siue diocto siue diapason, quia apud ueteres cytharae ex octo cordis constabant. Diapason ergo dicta est qua si ex omnibus sonis constans.

iiii. Diapason simul et diatessaron symphonia est quae constat ex ratione quam habet xxiiii numerus ad octonarium numerum. Fit autem per sonitus xi.

v. Diapason simul et diapente symphonia est quae constat ex ratione triplasia. Fit autem per sonitus xii.

vi. Disdiapason, id est, dupla diapason, symphonia est quae constat ex ratione tetraplasia. Fit autem per sonos xv.

Tonus est totius constitutionis armonicae differentia et quantitas, quae in uocis accentu siue tenore consistit. Toni uero sunt quindecim: hypodorius, hypoiastius, hypophrygius, hypoaeolius, hypolydius, dorius, iastius, phrygius, aeolius, lydius, hyperdorius, hyperiastius, hyperphrygius, hyperaeolius, hyperlydius.

i. Hypodorius tonus est omnium grauissime sonans, propter quod et inferior nuncupatur.

ii. Hypoiastius autem hypodorium hemitonio praecedens.

iii. Hypophrygius est hypoiastium hemitonio, hypodorium tono praecedens.

iiii. Hypoaeolius est hypophrygium hemitonio, hypoiastium tono, hypodorium tono semis praecedens.

v. Hypolydius est hypoaeolium hemitonio, hypophrygium tono, hypoiastium tono sernis[pa10], hypodorium ditono praecedens.

vi. Dorius est hypolydium hemitonio, hypoaeolium tono, hypophrygium tono semis, hypoiastium ditono, hypodorium duobus semis tonis, hoc est, diatessaron symphonia, praecedens.

vii. Iastius est dorium hemitonio, hypolydium tono, hypoaeolium tono semis, hypophrygium ditono, hypoiastium duobus semis tonis, hoc est, diatessaron symphonia, hypodorium tribus tonis praecedens.

viii. Phrygius est iastium hemitonio, dorium tono, hypolydium tono semis, hypoaeolium ditono, hypophrygium duobus semis tonis, hoc est, diatessaron symphonia, hypoiastium tribus tonis, hypodorium tribus semis tonis, hoc est, diapente symphonia, praecedens.

viiii. Aeolius phrygium hemitonio, iastium tono, dorium tono semis, hypolydium duobus tonis, hypoaeolium duobus semis tonis, hoc est, diatessaron symphonia, hypophrygium tribus tonis, hypoiastium tribus semis tonis, hoc est, diapente symphonia, hypodorium quat tuor tonis praecedens.

x. Lydius est aeolium hemitonio, phrygium tono, iastium tono semis, dorium duobus tonis, hypolydium duobus semis tonis, hoc est, diatessaron symphonia, hypoaeolium tribus tonis, hypophrygium tribus semis tonis, hoc est, diapente symphonia, hypoiastium quattuor tonis, hypodorium quattuor semis tonis praecedens.

xi. Hyperdorius est lydium hemitonio, aeolium tono, phrygium tono semis, iastium duobus tonis, dorium duobus semis tonis, hoc est, diatessaron symphonia, hypolydium tribus tonis, hypoaeolium tribus semis tonis, hoc est, diapente symphonia, hypophrygium quat tuor tonis, hypoiastium quattuor semis, hypodorium quinque tonis praecedens.

xii. Hyperiastius est hyperdorium hemitonio, lydium tono, aeolium tono semis, phrygium duobus tonis, iastium duobus semis tonis, hoc est, diatessaron symphonia, dorium tribus tonis, hypolydium tribus semis tonis, hoc est, diapente symphonia, hypoaeolium quat tuor tonis, hypophrygium quattuor semis, hypoiastium quinque tonis, hypodorium quinque semis praecedens.

xiii. Hyperphrygius est hyperiastium hemitono[pa11], hyperdorium tono, lydium tono semis, aeolium duobus, phrygium duobus semis, hoc est, diatessaron symphonia, iastium tribus tonis, dorium tribus semis, hoc est, diapente symphona, hypolydium quattuor tonis, hypoaeolium quattuor semis, hypophrygium quinque, hypoiastium quinque semis, hypodorium sex, hoc est, diapason symphonia, praecedens.

xiiii. Hyperaeolius est hyperphrygium hemitonio, hyperiastium tono, hyperdorium tono semis, lydium duobus tonis, aeolium duobus semis, hoc est, diatessaron symphonia, phrygium tribus tonis, iastium tribus semis tonis, hoc est, diapente symphonia, dorium quattuor tonis, hypolydium quattuor semis, hypoaeolium quinque tonis, hypophrygium quinque semis, hypoiastium sex tonis, hoc est, diapason symphonia, hypodorium sex semis tonis praecedens.

xv. Hyperlydius est nouissimus et acutissimus omnium, hyperaeolium hemitonio, hyperphrygium tono, hyperiastium tono semis, hyperdorium duobus tonis, lydium duobus semis, hoc est, diatessaron symphonia, aeolium tribus, phrygium tribus semis tonis, hoc est, diapente symphonia, iastium quattuor tonis, dorium quattuor semis, hypolydium quinque, hypoaeolium quinque semis, hypophrygium sex tonis, hoc est, diapason symphonia, hypoiastium sex semis tonis, hypodorium septem tonis praecedens. Unde claret quoniam hyperlydius tonus omnium acutissimus septem tonis praecedit hypodorium omnium grauissimum. In quibus, ut Varro meminit, tantae utilitatis uirtus ostensa est ut excitatos animos sedarent, ipsas quoque bestias, necnon et serpentes, uolucres atque delfinas ad auditum suae modulationis attraherent.

Nam ut Orphei lyram, Syrenarum cantus tamquam fabulosa taceamus, quid de Dauid dicimus, qui ab spiritibus immundis Saulem disciplina saluberrimae modulationis eripuit, nouoque modo per auditum sanitatem contulit regi, quam medici non poterant herbarum pot estatibus operari? Asclepiades quoque, medicus maiorum attestatione doctissimus, freneticum quendam per symphoniam pristinae sanitati reddidisse memoratur. Multa sunt autem, quae in aegris hominibus per hanc disciplinam leguntur facta miracula. Caelum ipsum, sicut supra mem orauimus, dicitur sub armoniae dulcedine reuolui, et ut breuiter cuncta complectar, quicquid in supernis siue terrenis rebus conuenienter secundum auctoris sui dispositionem geritur, ab hac disciplina non refertur exceptum.

Gratissima ergo nimis utilisque cogntio[pa7], quae et sensum nostrum ad superna erigit et aures suaui modulatione permulcet. Quam apud Graecos Alypius, Euclides, Ptolomeus et caeteri probabili institutione docuerunt. Apud Latinos autem uir magnificus Albinus li brum de hac re compendiosa breuitate conscripsit, quem in bibliotheca Romae nos habuisse atque studiose legisse retinemus. Qui si forte gentili incursione sublatus est, habetis Gaudentium, quem si sollicita intentione relegatis, huius scientiae uobis atri a patefaciet. Fertur etiam latino sermone et Apuleium Madaurensem instituta huius operis effecisse. Scripsit etiam et pater Augustinus de musica sex libros, in quibus humanam uocem rithmicos sonos et armoniam modulabilem in longis syllabis atque breuibus naturaliter habere posse monstrauit. Censorinus quoque de accentibus qui uoci nostrae ualde necessarii sunt, suptiliter disputauit, quos pertinere dicit ad musicam disciplinam, quem uobis inter caeteros transscriptum reliqui.

Nunc ad geometriam ueniamus, quae est descriptio contemplatiua formarum, documentum etiam uisibile philosophorum, quod ut praeconiis efferant, Iouem suum in operibus propriis geometrizare testantur. Quod nescio utrum laudibus an uituperationibus applicetur, quando quod illi pingunt in puluere colorato, Iouem facere mentiuntur in caelo. Quod si uero creatori et omnipotenti domino salubriter applicetur, potest haec sententia forsitan conuenire ueritati. Geometrizat enim, si fas est dicere, sancta trinitas, quando creaturis suis, quas hodieque fecit existere, diuersas species formulasque concedit, quando cursus stellarum potentia ueneranda distribuit, et statutis lineis facit currere quae mouentur certaque sede quae sunt fixa constituit. Quicquid enim bene d isponitur atque completur, potest disciplinae huius qualitatibus applicari.