Pular para o conteúdo

Institutiones Diuinarum et Humanarum Litterarum

Cassiodoro · Capítulo 6 — De Geometria

Capítulo 6 — De Geometria

Geometria latine dicitur terrae dimensio, quoniam per diuersas formas ipsius disciplinae, ut nonnulli dicunt, primum Aegyptus dominis propriis fertur esse partitus, cuius disciplinae magistri mensores ante dicebantur. Sed Varro, peritissimus Latinorum, huius nominis causam sic extitisse commemorat, dicens prius quidem dimensiones terrarum terminis positis uagantibus ac discordantibus populis pacis utilia praestitisse, deinde totius anni circulum menstruali numero fuisse partitum, unde et ipsi menses, quod annum metiantur, edicti sunt. Verum postquam ista reperta sunt, prouocati studiosi ad illa inuisibilia cognoscenda c oeperunt quaerere quanto spatio a terra luna, a luna sol ipse distaret, et usque ad uerticem caeli quanta se mensura distenderet, quod peritissimos geometras assecutos esse commemorat. Tunc et dimensionem uniuersae terrae probabili refert ratione collecta m. Ideoque factum est ut disciplina ipsa geometria nomen acciperet, quod per saecula longa custodit. Unde Censorinus in libro quem scripsit ad Quintum Cerellium, spatia ipsa caeli terraeque ambitum per numerum stadiorum distin cta curiositate descripsit, quem si quis recensere uoluerit, multa philosophorum mysteria breui lectione cognoscit.

Geometria uero est disciplina magnitudinis immobilis et formarum. Geometria diuiditur: in planum, in magnitudinem numerabilem, in magnitudinem rationalem et irrationalem, in figuras solidas. Planae figurae sunt quae longitudine et latitudine continentur. Numerabilis magnitudo est quae numeris arithmeticae diuidi potest. Magnitudines rationales et irrationales sunt. Rationales quorum mensuram scire possumus, irrationales uero quorum mensurae quantitas cognita non habetur. Figurae solidae sunt quae longitudine, latitudine et altitudine continentur.

His partibus atque diuisionibus totius geometriae disciplina tractatur, et numerositas illa formarum, quae siue in terrestribus siue in caelestibus est, tali expositione concluditur. Cuius disciplinae apud Graecos Euclides, Apollonius, Archimedes necnon e t alii scriptores probabiles extiterunt, ex quibus Euclidem translatum Romanae linguae idem uir magnificus Boethius edidit. Qui si diligenti cura relegatur, hoc quod praedictis diuisionibus apertum est manifestae intellegentiae claritate cognoscitur.

Astronomia superest; quam si casta ac moderata mente perquirimus, sensus quoque nostros, ut ueteres dicunt, magna claritate dilucidat. Quale est enim ad caelos animo subire, totamque illam machinam supernam indagabili ratione discutere, et inspectiua ment is sublimitate ex aliqua parte colligere quod tantae magnitudinis arcana uelauerunt! Nam mundus ipse, ut quidam dicunt, sphaerica fertur rotunditate collectus, ut diuersas rerum formas ambitus sui circuitione concluderet. Unde librum Seneca consentanea philosophis disputatione formauit, cui titulus est de forma mundi, quem uobis idem reliquimus perlegendum.