Pular para o conteúdo

Psalmi (Vulgata Clementina)

Capítulo 95

Capítulo 95

1 Canticum ipsi David, quando domus aedificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum ;
cantate Domino omnis terra.

2 Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ;
annuntiate de die in diem salutare ejus.

3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus ;
in omnibus populis mirabilia ejus.

4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis :
terribilis est super omnes deos.

5 Quoniam omnes dii gentium daemonia ;
Dominus autem caelos fecit.

6 Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ;
sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.

7 Afferte Domino, patriae gentium,
afferte Domino gloriam et honorem ;

8 afferte Domino gloriam nomini ejus.
Tollite hostias, et introite in atria ejus ;

9 adorate Dominum in atrio sancto ejus.
Commoveatur a facie ejus universa terra ;

10 dicite in gentibus, quia Dominus regnavit.
Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur ;
judicabit populos in aequitate.

11 Laetentur caeli, et exsultet terra ;
commoveatur mare et plenitudo ejus ;

12 gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt.
Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum

13 a facie Domini, quia venit,
quoniam venit judicare terram.
Judicabit orbem terrae in aequitate,
et populos in veritate sua.