Pular para o conteúdo

Psalmi (Vulgata Clementina)

Capítulo 94

Capítulo 94

1 Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino ;
jubilemus Deo salutari nostro ;

2 praeoccupemus faciem ejus in confessione,
et in psalmis jubilemus ei :

3 quoniam Deus magnus Dominus,
et rex magnus super omnes deos.

4 Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae,
et altitudines montium ipsius sunt ;

5 quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud,
et siccam manus ejus formaverunt.

6 Venite, adoremus, et procidamus,
et ploremus ante Dominum qui fecit nos :

7 quia ipse est Dominus Deus noster,
et nos populus pascuae ejus, et oves manus ejus.

8 Hodie si vocem ejus audieritis,
nolite obdurare corda vestra

9 sicut in irritatione,
secundum diem tentationis in deserto,
ubi tentaverunt me patres vestri :
probaverunt me, et viderunt opera mea.

10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi,
et dixi : Semper hi errant corde.

11 Et isti non cognoverunt vias meas :
ut juravi in ira mea :
Si introibunt in requiem meam.