Pular para o conteúdo

Psalmi (Vulgata Clementina)

Capítulo 8

Capítulo 8

1 In finem, pro torcularibus. Psalmus David.

2 Domine, Dominus noster,
quam admirabile est nomen tuum in universa terra !
quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.

3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos,
ut destruas inimicum et ultorem.

4 Quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum,
lunam et stellas quae tu fundasti.

5 Quid est homo, quod memor es ejus ?
aut filius hominis, quoniam visitas eum ?

6 Minuisti eum paulominus ab angelis ;
gloria et honore coronasti eum ;

7 et constituisti eum super opera manuum tuarum.

8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus,
oves et boves universas,
insuper et pecora campi,

9 volucres caeli, et pisces maris
qui perambulant semitas maris.

10 Domine, Dominus noster,
quam admirabile est nomen tuum in universa terra !