Pular para o conteúdo

Psalmi (Vulgata Clementina)

Capítulo 140

Capítulo 140

1 Psalmus David. Domine, clamavi ad te : exaudi me ;
intende voci meae, cum clamavero ad te.

2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ;
elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

3 Pone, Domine, custodiam ori meo,
et ostium circumstantiae labiis meis.

4 Non declines cor meum in verba malitiae,
ad excusandas excusationes in peccatis ;
cum hominibus operantibus iniquitatem,
et non communicabo cum electis eorum.

5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me :
oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.
Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum :

6 absorpti sunt juncti petrae judices eorum.
Audient verba mea, quoniam potuerunt.

7 Sicut crassitudo terrae erupta est super terram,
dissipata sunt ossa nostra secus infernum.

8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ;
in te speravi, non auferas animam meam.

9 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi,
et a scandalis operantium iniquitatem.

10 Cadent in retiaculo ejus peccatores :
singulariter sum ego, donec transeam.