Pular para o conteúdo

Psalmi (Vulgata Clementina)

Capítulo 10

Capítulo 10

1 In finem. Psalmus David.

2 In Domino confido ; quomodo dicitis animae meae :
Transmigra in montem sicut passer ?

3 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum ;
paraverunt sagittas suas in pharetra,
ut sagittent in obscuro rectos corde :

4 quoniam quae perfecisti destruxerunt ;
justus autem, quid fecit ?

5 Dominus in templo sancto suo ;
Dominus in caelo sedes ejus.
Oculi ejus in pauperem respiciunt ;
palpebrae ejus interrogant filios hominum.

6 Dominus interrogat justum et impium ;
qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.

7 Pluet super peccatores laqueos ;
ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.

8 Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit :
aequitatem vidit vultus ejus.