Lamentationes
Prologus
Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israël, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem : et amaro animo suspirans et ejulans, dixit :
Capítulo 1
1 Aleph Quomodo sedet sola
civitas plena populo !
Facta est quasi vidua
domina gentium ;
princeps provinciarum
facta est sub tributo.
2 Beth Plorans ploravit in nocte,
et lacrimae ejus in maxillis ejus :
non est qui consoletur eam
ex omnibus caris ejus ;
omnes amici ejus spreverunt eam,
et facti sunt ei inimici.
3 Ghimel Migravit Judas propter afflictionem,
et multitudinem servitutis ;
habitavit inter gentes,
nec invenit requiem :
omnes persecutores ejus apprehenderunt eam
inter angustias.
4 Daleth Viae Sion lugent, eo quod non sint
qui veniant ad solemnitatem :
omnes portae ejus destructae,
sacerdotes ejus gementes ;
virgines ejus squalidae,
et ipsa oppressa amaritudine.
5 He Facti sunt hostes ejus in capite ;
inimici ejus locupletati sunt :
quia Dominus locutus est super eam
propter multitudinem iniquitatum ejus.
Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem
ante faciem tribulantis.
6 Vau Et egressus est a filia Sion
omnis decor ejus ;
facti sunt principes ejus velut arietes
non invenientes pascua,
et abierunt absque fortitudine
ante faciem subsequentis.
7 Zain Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suae,
et praevaricationis,
omnium desiderabilium suorum,
quae habuerat a diebus antiquis,
cum caderet populus ejus in manu hostili,
et non esset auxiliator :
viderunt eam hostes,
et deriserunt sabbata ejus.
8 Heth Peccatum peccavit Jerusalem,
propterea instabilis facta est ;
omnes qui glorificabant eam spreverunt illam,
quia viderunt ignominiam ejus :
ipsa autem gemens
conversa est retrorsum.
9 Teth Sordes ejus in pedibus ejus,
nec recordata est finis sui ;
deposita est vehementer,
non habens consolatorem.
Vide, Domine, afflictionem meam,
quoniam erectus est inimicus.
10 Jod Manum suam misit hostis
ad omnia desiderabilia ejus,
quia vidit gentes
ingressas sanctuarium suum,
de quibus praeceperas
ne intrarent in ecclesiam tuam.
11 Caph Omnis populus ejus gemens,
et quaerens panem ;
dederunt pretiosa quaeque pro cibo
ad refocillandam animam.
Vide, Domine, et considera
quoniam facta sum vilis !
12 Lamed O vos omnes qui transitis per viam,
attendite, et videte
si est dolor sicut dolor meus !
quoniam vindemiavit me,
ut locutus est Dominus,
in die irae furoris sui.
13 Mem De excelso misit ignem in ossibus meis,
et erudivit me :
expandit rete pedibus meis,
convertit me retrorsum ;
posuit me desolatam,
tota die moerore confectam.
14 Nun Vigilavit jugum iniquitatum mearum ;
in manu ejus convolutae sunt,
et impositae collo meo.
Infirmata est virtus mea :
dedit me Dominus in manu
de qua non potero surgere.
15 Samech Abstulit omnes magnificos meos Dominus
de medio mei ;
vocavit adversum me tempus
ut contereret electos meos.
Torcular calcavit Dominus
virgini filiae Juda.
16 Ain Idcirco ego plorans,
et oculus meus deducens aquas,
quia longe factus est a me consolator,
convertens animam meam.
Facti sunt filii mei perditi,
quoniam invaluit inimicus.
17 Phe Expandit Sion manus suas ;
non est qui consoletur eam.
Mandavit Dominus adversum Jacob
in circuitu ejus hostes ejus ;
facta est Jerusalem
quasi polluta menstruis inter eos.
18 Sade Justus est Dominus,
quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Audite, obsecro, universi populi,
et videte dolorem meum :
virgines meae et juvenes mei abierunt
in captivitatem.
19 Coph Vocavi amicos meos,
et ipsi deceperunt me ;
sacerdotes mei et senes mei
in urbe consumpti sunt,
quia quaesierunt cibum sibi
ut refocillarent animam suam.
20 Res Vide, Domine, quoniam tribulor :
conturbatus est venter meus,
subversum est cor meum in memetipsa,
quoniam amaritudine plena sum.
Foris interfecit gladius,
et domi mors similis est.
21 Sin Audierunt quia ingemisco ego,
et non est qui consoletur me ;
omnes inimici mei audierunt malum meum,
laetati sunt quoniam tu fecisti :
adduxisti diem consolationis,
et fient similes mei.
22 Thau Ingrediatur omne malum eorum coram te :
et vindemia eos, sicut vindemiasti me
propter omnes iniquitates meas :
multi enim gemitus mei,
et cor meum moerens.
Capítulo 2
1 Aleph Quomodo obtexit caligine in furore suo
Dominus filiam Sion ;
projecit de caelo in terram
inclytam Israël,
et non est recordatus scabelli pedum suorum
in die furoris sui !
2 Beth Praecipitavit Dominus, nec pepercit
omnia speciosa Jacob :
destruxit in furore suo
munitiones virginis Juda,
et dejecit in terram ;
polluit regnum et principes ejus.
3 Ghimel Confregit in ira furoris sui
omne cornu Israël ;
avertit retrorsum dexteram suam
a facie inimici,
et succendit in Jacob quasi ignem
flammae devorantis in gyro.
4 Daleth Tetendit arcum suum quasi inimicus,
firmavit dexteram suam quasi hostis,
et occidit omne quod pulchrum erat visu
in tabernaculo filiae Sion ;
effudit quasi ignem
indignationem suam.
5 He Factus est Dominus velut inimicus,
praecipitavit Israël :
praecipitavit omnia moenia ejus,
dissipavit munitiones ejus,
et replevit in filia Juda
humiliatum et humiliatam.
6 Vau Et dissipavit quasi hortum tentorium suum ;
demolitus est tabernaculum suum.
Oblivioni tradidit Dominus in Sion
festivitatem et sabbatum ;
et in opprobrium, et in indignationem furoris sui,
regem et sacerdotem.
7 Zain Repulit Dominus altare suum ;
maledixit sanctificationi suae :
tradidit in manu inimici
muros turrium ejus.
Vocem dederunt in domo Domini
sicut in die solemni.
8 Heth Cogitavit Dominus dissipare
murum filiae Sion ;
tetendit funiculum suum,
et non avertit manum suam a perditione :
luxitque antemurale,
et murus pariter dissipatus est.
9 Teth Defixae sunt in terra portae ejus,
perdidit et contrivit vectes ejus ;
regem ejus et principes ejus in gentibus :
non est lex,
et prophetae ejus non invenerunt
visionem a Domino.
10 Jod Sederunt in terra, conticuerunt
senes filiae Sion ;
consperserunt cinere capita sua,
accincti sunt ciliciis :
abjecerunt in terram capita sua
virgines Jerusalem.
11 Caph Defecerunt prae lacrimis oculi mei,
conturbata sunt viscera mea ;
effusum est in terra jecur meum
super contritione filiae populi mei,
cum deficeret parvulus et lactens
in plateis oppidi.
12 Lamed Matribus suis dixerunt :
Ubi est triticum et vinum ?
cum deficerent quasi vulnerati
in plateis civitatis,
cum exhalarent animas suas
in sinu matrum suarum.
13 Mem Cui comparabo te, vel cui assimilabo te,
filia Jerusalem ?
cui exaequabo te, et consolabor te,
virgo, filia Sion ?
magna est enim velut mare contritio tua :
quis medebitur tui ?
14 Nun Prophetae tui viderunt tibi
falsa et stulta ;
nec aperiebant iniquitatem tuam,
ut te ad poenitentiam provocarent ;
viderunt autem tibi assumptiones falsas,
et ejectiones.
15 Samech Plauserunt super te manibus
omnes transeuntes per viam ;
sibilaverunt et moverunt caput suum
super filiam Jerusalem :
Haeccine est urbs, dicentes, perfecti decoris,
gaudium universae terrae ?
16 Phe Aperuerunt super te os suum
omnes inimici tui :
sibilaverunt, et fremuerunt dentibus,
et dixerunt : Devorabimus :
en ista est dies quam exspectabamus ;
invenimus, vidimus.
17 Ain Fecit Dominus quae cogitavit ;
complevit sermonem suum,
quem praeceperat a diebus antiquis :
destruxit, et non pepercit,
et laetificavit super te inimicum,
et exaltavit cornu hostium tuorum.
18 Sade Clamavit cor eorum ad Dominum
super muros filiae Sion :
Deduc quasi torrentem lacrimas
per diem et noctem ;
non des requiem tibi,
neque taceat pupilla oculi tui.
19 Coph Consurge, lauda in nocte,
in principio vigiliarum ;
effunde sicut aquam cor tuum
ante conspectum Domini :
leva ad eum manus tuas
pro anima parvulorum tuorum,
qui defecerunt in fame
in capite omnium compitorum.
20 Res Vide, Domine, et considera
quem vindemiaveris ita.
Ergone comedent mulieres fructum suum,
parvulos ad mensuram palmae ?
si occiditur in sanctuario Domini
sacerdos et propheta ?
21 Sin Jacuerunt in terra foris
puer et senex ;
virgines meae et juvenes mei
ceciderunt in gladio :
interfecisti in die furoris tui,
percussisti, nec misertus es.
22 Thau Vocasti quasi ad diem solemnem,
qui terrerent me de circuitu ;
et non fuit in die furoris Domini qui effugeret,
et relinqueretur :
quos educavi et enutrivi,
inimicus meus consumpsit eos.
Capítulo 3
1 Aleph Ego vir videns paupertatem meam
in virga indignationis ejus.
2 Aleph Me minavit, et adduxit in tenebras,
et non in lucem.
3 Aleph Tantum in me vertit et convertit
manum suam tota die.
4 Beth Vetustam fecit pellem meam et carnem meam ;
contrivit ossa mea.
5 Beth Aedificavit in gyro meo, et circumdedit me
felle et labore.
6 Beth In tenebrosis collocavit me,
quasi mortuos sempiternos.
7 Ghimel Circumaedificavit adversum me, ut non egrediar ;
aggravavit compedem meum.
8 Ghimel Sed et cum clamavero, et rogavero,
exclusit orationem meam.
9 Ghimel Conclusit vias meas lapidibus quadris ;
semitas meas subvertit.
10 Daleth Ursus insidians factus est mihi,
leo in absconditis.
11 Daleth Semitas meas subvertit, et confregit me ;
posuit me desolatam.
12 Daleth Tetendit arcum suum, et posuit me
quasi signum ad sagittam.
13 He Misit in renibus meis
filias pharetrae suae.
14 He Factus sum in derisum omni populo meo,
canticum eorum tota die.
15 He Replevit me amaritudinibus ;
inebriavit me absinthio.
16 Vau Et fregit ad numerum dentes meos ;
cibavit me cinere.
17 Vau Et repulsa est a pace anima mea ;
oblitus sum bonorum.
18 Vau Et dixi : Periit finis meus,
et spes mea a Domino.
19 Zain Recordare paupertatis, et transgressionis meae,
absinthii et fellis.
20 Zain Memoria memor ero, et tabescet
in me anima mea.
21 Zain Haec recolens in corde meo,
ideo sperabo.
22 Heth Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti ;
quia non defecerunt miserationes ejus.
23 Heth Novi diluculo,
multa est fides tua.
24 Heth Pars mea Dominus, dixit anima mea ;
propterea exspectabo eum.
25 Teth Bonus est Dominus sperantibus in eum,
animae quaerenti illum.
26 Teth Bonum est praestolari cum silentio
salutare Dei.
27 Teth Bonum est viro cum portaverit jugum
ab adolescentia sua.
28 Jod Sedebit solitarius, et tacebit,
quia levavit super se.
29 Jod Ponet in pulvere os suum,
si forte sit spes.
30 Jod Dabit percutienti se maxillam :
saturabitur opprobriis.
31 Caph Quia non repellet
in sempiternum Dominus.
32 Caph Quia si abjecit, et miserebitur,
secundum multitudinem misericordiarum suarum.
33 Caph Non enim humiliavit ex corde suo
et abjecit filios hominum.
34 Lamed Ut conteret sub pedibus suis
omnes vinctos terrae.
35 Lamed Ut declinaret judicium viri
in conspectu vultus Altissimi.
36 Lamed Ut perverteret hominem in judicio suo ;
Dominus ignoravit.
37 Mem Quis est iste qui dixit ut fieret,
Domino non jubente ?
38 Mem Ex ore Altissimi non egredientur
nec mala nec bona ?
39 Mem Quid murmuravit homo vivens,
vir pro peccatis suis ?
40 Nun Scrutemur vias nostras, et quaeramus,
et revertamur ad Dominum.
41 Nun Levemus corda nostra cum manibus
ad Dominum in caelos.
42 Nun Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus ;
idcirco tu inexorabilis es.
43 Samech Operuisti in furore, et percussisti nos ;
occidisti, nec pepercisti.
44 Samech Opposuisti nubem tibi,
ne transeat oratio.
45 Samech Eradicationem et abjectionem posuisti me
in medio populorum.
46 Phe Aperuerunt super nos os suum
omnes inimici.
47 Phe Formido et laqueus facta est nobis
vaticinatio, et contritio.
48 Phe Divisiones aquarum deduxit oculus meus,
in contritione filiae populi mei.
49 Ain Oculus meus afflictus est, nec tacuit,
eo quod non esset requies.
50 Ain Donec respiceret et videret
Dominus de caelis.
51 Ain Oculus meus depraedatus est animam meam
in cunctis filiabus urbis meae.
52 Sade Venatione ceperunt me quasi avem
inimici mei gratis.
53 Sade Lapsa est in lacum vita mea,
et posuerunt lapidem super me.
54 Sade Inundaverunt aquae super caput meum ;
dixi : Perii.
55 Coph Invocavi nomen tuum, Domine,
de lacu novissimo.
56 Coph Vocem meam audisti ; ne avertas aurem tuam
a singultu meo et clamoribus.
57 Coph Appropinquasti in die quando invocavi te ;
dixisti : Ne timeas.
58 Res Judicasti, Domine, causam animae meae,
redemptor vitae meae.
59 Res Vidisti, Domine, iniquitatem illorum adversum me :
judica judicium meum.
60 Res Vidisti omnem furorem,
universas cogitationes eorum adversum me.
61 Sin Audisti opprobrium eorum, Domine,
omnes cogitationes eorum adversum me.
62 Sin Labia insurgentium mihi, et meditationes eorum
adversum me tota die.
63 Sin Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide ;
ego sum psalmus eorum.
64 Thau Reddes eis vicem, Domine,
juxta opera manuum suarum.
65 Thau Dabis eis scutum cordis,
laborem tuum.
66 Thau Persequeris in furore, et conteres eos
sub caelis, Domine.
Capítulo 4
1 Aleph Quomodo obscuratum est aurum,
mutatus est color optimus !
dispersi sunt lapides sanctuarii
in capite omnium platearum !
2 Beth Filii Sion inclyti,
et amicti auro primo :
quomodo reputati sunt in vasa testea,
opus manuum figuli !
3 Ghimel Sed et lamiae nudaverunt mammam,
lactaverunt catulos suos :
filia populi mei crudelis
quasi struthio in deserto.
4 Daleth Adhaesit lingua lactentis
ad palatum ejus in siti ;
parvuli petierunt panem,
et non erat qui frangeret eis.
5 He Qui vescebantur voluptuose,
interierunt in viis ;
qui nutriebantur in croceis,
amplexati sunt stercora.
6 Vau Et major effecta est iniquitas filiae populi mei
peccato Sodomorum,
quae subversa est in momento,
et non ceperunt in ea manus.
7 Zain Candidiores Nazaraei ejus nive,
nitidiores lacte,
rubicundiores ebore antiquo,
sapphiro pulchriores.
8 Heth Denigrata est super carbones facies eorum
et non sunt cogniti in plateis ;
adhaesit cutis eorum ossibus :
aruit, et facta est quasi lignum.
9 Teth Melius fuit occisis gladio
quam interfectis fame,
quoniam isti extabuerunt consumpti
a sterilitate terrae.
10 Jod Manus mulierum misericordium
coxerunt filios suos ;
facti sunt cibus earum
in contritione filiae populi mei.
11 Caph Complevit Dominus furorem suum,
effudit iram indignationis suae :
et succendit ignem in Sion,
et devoravit fundamenta ejus.
12 Lamed Non crediderunt reges terrae,
et universi habitatores orbis,
quoniam ingrederetur hostis et inimicus
per portas Jerusalem.
13 Mem Propter peccata prophetarum ejus,
et iniquitates sacerdotum ejus,
qui effuderunt in medio ejus
sanguinem justorum.
14 Nun Erraverunt caeci in plateis,
polluti sunt in sanguine ;
cumque non possent,
tenuerunt lacinias suas.
15 Samech Recedite polluti, clamaverunt eis ;
recedite, abite, nolite tangere :
jurgati quippe sunt, et commoti dixerunt inter gentes :
Non addet ultra ut habitet in eis.
16 Phe Facies Domini divisit eos,
non addet ut respiciat eos ;
facies sacerdotum non erubuerunt,
neque senum miserti sunt.
17 Ain Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri
ad auxilium nostrum vanum ;
cum respiceremus attenti ad gentem
quae salvare non poterat.
18 Sade Lubricaverunt vestigia nostra
in itinere platearum nostrarum ;
appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri,
quia venit finis noster.
19 Coph Velociores fuerunt persecutores nostri
aquilis caeli ;
super montes persecuti sunt nos,
in deserto insidiati sunt nobis.
20 Res Spiritus oris nostri, christus Dominus,
captus est in peccatis nostris,
cui diximus : In umbra tua
vivemus in gentibus.
21 Sin Gaude et laetare, filia Edom,
quae habitas in terra Hus !
ad te quoque perveniet calix : inebriaberis,
atque nudaberis.
22 Thau Completa est iniquitas tua, filia Sion :
non addet ultra ut transmigret te.
Visitavit iniquitatem tuam, filia Edom ;
discooperuit peccata tua.
Capítulo 5
Oratio Jeremiae prophetae
1 Recordare, Domine, quid acciderit nobis ;
intuere et respice opprobrium nostrum.
2 Haereditas nostra versa est ad alienos,
domus nostrae ad extraneos.
3 Pupilli facti sumus absque patre,
matres nostrae quasi viduae.
4 Aquam nostram pecunia bibimus ;
ligna nostra pretio comparavimus.
5 Cervicibus nostris minabamur,
lassis non dabatur requies.
6 Aegypto dedimus manum et Assyriis,
ut saturaremur pane.
7 Patres nostri peccaverunt, et non sunt :
et nos iniquitates eorum portavimus.
8 Servi dominati sunt nostri :
non fuit qui redimeret de manu eorum.
9 In animabus nostris afferebamus panem nobis,
a facie gladii in deserto.
10 Pellis nostra quasi clibanus exusta est,
a facie tempestatum famis.
11 Mulieres in Sion humiliaverunt,
et virgines in civitatibus Juda.
12 Principes manu suspensi sunt ;
facies senum non erubuerunt.
13 Adolescentibus impudice abusi sunt,
et pueri in ligno corruerunt.
14 Senes defecerunt de portis,
juvenes de choro psallentium.
15 Defecit gaudium cordis nostri ;
versus est in luctum chorus noster.
16 Cecidit corona capitis nostri :
vae nobis, quia peccavimus !
17 Propterea moestum factum est cor nostrum ;
ideo contenebrati sunt oculi nostri,
18 propter montem Sion quia disperiit ;
vulpes ambulaverunt in eo.
19 Tu autem, Domine, in aeternum permanebis,
solium tuum in generationem et generationem.
20 Quare in perpetuum oblivisceris nostri,
derelinques nos in longitudine dierum ?
21 Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ;
innova dies nostros, sicut a principio.
22 Sed projiciens repulisti nos :
iratus es contra nos vehementer.