Capítulo 18
1 Vae terrae cymbalo alarum,
quae est trans flumina Aethiopiae,
2 qui mittit in mare legatos,
et in vasis papyri super aquas.
Ite, angeli veloces,
ad gentem convulsam et dilaceratam ;
ad populum terribilem, post quem non est alius ;
ad gentem exspectantem et conculcatam,
cujus diripuerunt flumina terram ejus.
3 Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis,
et clangorem tubae audietis.
4 Quia haec dicit Dominus ad me :
Quiescam et considerabo in loco meo,
sicut meridiana lux clara est,
et sicut nubes roris in die messis.
5 Ante messem enim totus effloruit,
et immatura perfectio germinabit ;
et praecidentur ramusculi ejus falcibus,
et quae derelicta fuerint abscindentur et excutientur.
6 Et relinquentur simul avibus montium
et bestiis terrae ;
et aestate perpetua erunt super eum volucres,
et omnes bestiae terrae super illum hiemabunt.
7 In tempore illo deferetur munus Domino exercituum
a populo divulso et dilacerato,
a populo terribili, post quem non fuit alius ;
a gente exspectante, exspectante et conculcata,
cujus diripuerunt flumina terram ejus ;
ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion.