Pular para o conteúdo

Isaias (Vulgata Clementina)

Capítulo 17

Capítulo 17

1 Onus Damasci. Ecce Damascus desinet esse civitas,
et erit sicut acervus lapidum in ruina.

2 Derelictae civitates Aroër
gregibus erunt,
et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.

3 Et cessabit adjutorium ab Ephraim,
et regnum a Damasco ;
et reliquiae Syriae
sicut gloria filiorum Israël erunt,
dicit Dominus exercituum.

4 Et erit in die illa :
attenuabitur gloria Jacob,
et pinguedo carnis ejus marcescet.

5 Et erit sicut congregans in messe quod restiterit,
et brachium ejus spicas leget ;
et erit sicut quaerens spicas
in valle Raphaim.

6 Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleae
duarum vel trium olivarum in summitate rami,
sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus,
dicit Dominus Deus Israël.

7 In die illa inclinabitur homo ad
factorem suum,
et oculi ejus ad Sanctum Israël respicient ;

8 et non inclinabitur ad altaria quae fecerunt manus ejus ;
et quae operati sunt digiti ejus non respiciet
lucos et delubra.

9 In die illa erunt civitates fortitudinis ejus
derelictae sicut aratra, et segetes
quae derelictae sunt a facie filiorum Israël ;
et eris deserta.

10 Quia oblita es Dei salvatoris tui,
et fortis adjutoris tui non es recordata :
propterea plantabis plantationem fidelem,
et germen alienum seminabis ;

11 in die plantationis tuae labrusca,
et mane semen tuum florebit ;
ablata est messis in die haereditatis,
et dolebit graviter.

12 Vae multitudini populorum multorum,
ut multitudo maris sonantis ;
et tumultus turbarum,
sicut sonitus aquarum multarum.

13 Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium,
et increpabit eum, et fugiet procul ;
et rapietur sicut pulvis montium a facie venti,
et sicut turbo coram tempestate.

14 In tempore vespere, et ecce turbatio ;
in matutino, et non subsistet.
Haec est pars eorum qui vastaverunt nos,
et sors diripientium nos.