Pular para o conteúdo

Fragmenta moralia

Crisipo · § 4. Virtutem propter se ipsam expetendam esse

§ 4. Virtutem propter se ipsam expetendam esse

[38] [50] Ναί, ἀλλὰ καὶ οἱ μόνον τὸ καλὸν ἀγαθὸν δοξάζοντες δείκνυσθαι νομίζουσιν ὅτι φύσει τοῦτο αἱρετόν ἐστι καὶ ἀπὸ τῶν ἀλόγων ζῴων. Ὁρῶμεν γάρ, φασίν, ὥς τινα γενναῖα ζῷα, καθάπερ ταῦρος καὶ ἀλεκτρυόνες, [ἅπερ] μηδεμιᾶς αὐτοῖς ὑποκειμένης τέρψεως καὶ ἡδονῆς διαγωνίζεται μέχρι θανάτου. Καὶ τῶν ἀνθρώπων δὲ οἱ ὑπὲρ πατρίδος ἢ γονέων ἢ τέκνων εἰς ἀναίρεσιν ἑαυτοὺς ἐπιδιδόντες οὐκ ἄν ποτε τοῦτ’ ἐποίουν, μηδεμιᾶς αὐτοῖς ἐλπιζομένης μετὰ θάνατον ἡδονῆς, εἰ μὴ φυσικῶς τὸ καλὸν καὶ ἀγαθὸν τούτους τε καὶ πᾶν τὸ γενναῖον ἀεὶ ζῷον ἐπεσπᾶτο πρὸς τὴν αὑτοῦ αἵρεσιν.

quae refutans Sextus 101. αὐτῶν γὰρ πάρεστιν ἀκούειν λεγόντων ὅτι ἡ φρονίμη διάθεσις μόνη βλέπει τὸ καλόν τε καὶ ἀγαθόν, ἡ δὲ ἀφροσύνη τυφλώττει περὶ τὴν τούτου διάγνωσιν, ὅθεν καὶ ὁ ἀλεκτρυὼν καὶ ὁ ταῦρος μὴ μετέχοντα τῆς φρονίμης διαθέσεως οὐκ ἂν βλέποι τὸ καλόν τε καὶ ἀγαθόν.

[39] [51] τήν τε ἀρετὴν διάθεσιν εἶναι ὁμολογουμένην· καὶ αὐτὴν δι’ αὑτὴν εἶναι αἱρετήν, οὐ διά τινα φόβον ἢ ἐλπίδα ἤ τι τῶν ἔξωθεν· ἐν αὐτῇ τε εἶναι τὴν εὐδαιμονίαν, ἅτε οὔσῃ ψυχῇ πεποιημένῃ πρὸς τὴν ὁμολογίαν παντὸς τοῦ βίου.

[40] [52] καὶ αὐτὴν δι’ ⟨αὑτὴν⟩ αἱρετὴν εἶναι (scil. τὴν ἀρετήν)· αἰσχυνόμεθα γοῦν ἐφ’ οἷς κακῶς πράττομεν, ὡς ἂν μόνον τὸ καλὸν εἰδότες ἀγαθόν.

[41] [53] Omne autem quod honestum sit, id esse propter se expetendum - haec est tuenda sententia maxime - Stoicis. [54] et eodem modo turpia per se esse fugienda. [55] Stultitiam autem et timiditatem et iniustitiam et intemperantiam cum dicimus esse fugienda propter eas res, quae ex ipsis eveniant, non ita dicimus, ut cum illo, quod positum est, solum id esse malum quod turpe sit, haec pugnare videatur oratio, propterea quod ea non ad corporis incommodum referuntur, sed ad turpes actiones, quae oriuntur e vitiis. Quas enim κακίας Graeci appellant, vitia malo quam malitias nominare.

[42] [56] Quodsi homines ab iniuria poena, non natura arcere deberet, quaenam sollicitudo vexaret impios, sublato suppliciorum metu? quorum tamen nemo tam audax unquam fuit, quin aut abnueret a se commissum esse facinus, aut iusti sui doloris causam aliquam fingeret, defensionemque facinoris a naturae iure aliquo quaereret. Quae si appellare audent impii, quo tandem studio colentur a bonis? - Quodsi poena, si metus supplicii, non ipsa turpitudo deterret ab iniuriosa facinorosaque vita, nemo est iniustus, atque incauti potius habendi sunt improbi. [57] Tum autem qui non ipso honesto movemur, ut boni viri simus, sed utilitate aliqua atque fructu, callidi sumus, non boni. Nam quid faciet is homo in tenebris, qui nihil timet nisi testem et iudicem? quid in deserto quo loco nactus, quem multo auro spoliare possit, imbecillum atque solum? Noster quidem hic natura iustus vir ac bonus etiam colloquetur, iuvabit, in viam deducet: is vero qui nihil alterius causa faciet, metietur suis commodis omnia, videtis credo quid sit acturus. Quodsi negabit, se illi vitam erepturum et aurum ablaturum, nunquam ob eam causam negabit, quod id natura turpe iudicet, sed quod metuat, ne emanet, id est ne malum habeat.

[43] [58] Sequitur - et ius et omne honestum sua sponte esse expetendum. Etenim omnes viri boni ipsam aequitatem et ius ipsum amant, nec est viri boni errare et diligere, quod per se non sit diligendum. Per se igitur ius et expetendum et colendum. Quod si ius, etiam iustitia: si iustitia, reliquae quoque virtutes per se colendae sunt. Quid? liberalitas gratuitane est an mercenaria? Si sine praemio benignus est, gratuita: si cum mercede, conducta: nec est dubium, quin is, qui liberalis benignusve dicitur, officium, non fructum sequatur. Ergo item iustitia nihil expetit praemii, nihil pretii. Per se igitur expetitur. - - [59] ubi illa sancta amicitia, si non ipse amicus per se amatur toto pectore, ut dicitur? - - Quodsi amicitia per se colenda est, societas quoque hominum et aequalitas et iustitia per se ⟨est⟩ expetenda.

[44] [60] At vero facere omnia, ut adipiscamur, quae secundum naturam sunt, etiamsi ea non assequamur, id esse et honestum et solum per se expetendum et solum bonum Stoici dicunt.

[45] [61] Et mens sibi conscia recti: secundum Stoicos, qui dicunt, ipsam virtutem esse pro praemio, etiamsi nulla sint praemia.

[46] [62] εἰ δὴ τῶν ἀδιαφόρων ἔνια τοιαύτην εἴληχε τιμήν, ὥστε καὶ ἀκόντων τινῶν αἱρετὰ εἶναι δοκεῖν, πολὺ δὲ πλέον τὴν ἀρετὴν περιμάχητον νομιστέον· μὴ εἰς ἄλλο τι ἀφορῶντας, ἀλλὰ εἰς αὐτὸ τὸ καλῶς πραχθῆναι δυνάμενον, ἐάν τε ἑτέροις δοκῇ τισιν ἐάν τε μή.

[47] [63] Sed et Stoici - - negant sine virtute effici quemquam beatum posse. Ergo virtutis praemium beata vita est, si virtus, ut recte dictum est, beatam vitam facit. Non est igitur, ut aiunt, propter se ipsam virtus expetenda etc.

Cf. ibidem cp. 27.

[48] [64] Nam et cum de virtute disputant, quamvis intellegant aerumnis ac miseriis esse plenissimam, tamen expetendam esse aiunt sua causa.