Pular para o conteúdo

Fragmenta moralia

Crisipo · § 3. Ὅτι μόνον τὸ καλὸν ἀγαθόν

§ 3. Ὅτι μόνον τὸ καλὸν ἀγαθόν

[29] [38] Καὶ μὴν ἐν τῷ περὶ Καλοῦ πρὸς ἀπόδειξιν τοῦ μόνον τὸ καλὸν ἀγαθὸν εἶναι, τοιούτοις λόγοις κέχρηται· “Τὸ ἀγαθὸν αἱρετόν· τὸ δ’ αἱρετὸν ἀρεστόν· τὸ δ’ ἀρεστὸν ἐπαινετόν· τὸ δ’ ἐπαινετὸν καλόν.” Καὶ πάλιν “Τὸ ἀγαθὸν χαρτόν, τὸ δὲ χαρτὸν σεμνόν, τὸ δὲ σεμνὸν καλόν.”

[30] [39] λέγουσι δὲ μόνον τὸ καλὸν ἀγαθὸν εἶναι, καθά φησιν Ἑκάτων ἐν τῷ τρίτῳ περὶ ἀγαθῶν, καὶ Χρύσιππος ἐν τοῖς περὶ τοῦ Καλοῦ. εἶναι δὲ τοῦτο ἀρετὴν καὶ τὸ μετέχον ἀρετῆς· ᾧ ἐστιν ἴσον τὸ πᾶν ἀγαθὸν καλὸν εἶναι καὶ τὸ ἰσοδυναμεῖν τῷ καλῷ τὸ ἀγαθόν· ὅπερ ἴσον ἐστὶ τούτῳ. ἐπεὶ γάρ ἐστιν ἀγαθὸν καλόν ἐστιν· ἔστι δὲ καλόν· ἀγαθὸν ἄρα ἐστί.

[31] [40] : τὸ Στωϊκὸν δόγμα τὸ μόνον εἶναι τὸ καλὸν ἀγαθόν.

[32] [41] ὅτι δὲ μηδὲν παρὰ θεῶν ἀγαθὸν τοῖς ἀνθρώποις κατὰ τοὺς προειρημένους (scil. καθ’ οὓς μόνον τὸ καλὸν ἀγαθόν ἐστιν i. e. Stoicos) γίνεται, δῆλον ἐντεῦθεν. τὸ καλὸν ἐφ’ ἡμῖν· ὃ ἐφ’ ἡμῖν ἐστι, τοῦτο δι’ ἑαυτῶν κτώμεθα· ὃ δι’ ἑαυτῶν κτώμεθα, τοῦθ’ ὑπ’ οὐδενὸς ἄλλου περιγίνεται· τὸ καλὸν ἄρα ὑπ’ οὐδενὸς ἄλλου ἡμῖν περιγίνεται· εἰ ὑπὸ μηδενὸς οὐδ’ ὑπὸ τῶν θεῶν. ἀλλὰ μὴν ταὐτὸν ἀγαθόν τε καὶ καλόν, καθ’ οὓς μόνον τὸ καλὸν ἀγαθόν· οὐδὲν ⟨ἄρα⟩ ἀγαθὸν τοῖς ἀνθρώποις ὑπὸ τῶν θεῶν περιγίνεται.

[33] [42] : πρὸς γὰρ πολιτείαν μᾶλλον ἢ πρὸς ἀλήθειαν φιλοσοφῶν τὰ τρία γένη τῶν ἀγαθῶν τά τε ἐκτὸς καὶ περὶ σῶμα καὶ ψυχήν, ὅλαις φύσεσιν ἀλλήλων διηρτημένα, εἰς τὸ αὐτὸ ἄγει καὶ συνείρει, χρεῖον ἕκαστον ἑκάστου καὶ πάντα πάντων ἀποφαίνειν ἀξιῶν καὶ τὸ ἐξ ἀθρόων συντεθὲν ἄρτιον καὶ πλῆρες ὄντως ἀγαθόν, τὰ δ’ ἐξ ὧν τοῦτο ἐπάγη, μέρη μὲν ἢ στοιχεῖα ἀγαθῶν, ἀγαθὰ δ’ οὐκ εἶναι τέλεια. Καθάπερ γὰρ μήτε πῦρ μήτε γῆν μήτε τι τῶν τεττάρων, ἐξ ὧν ἐδημιουργήθη τὸ πᾶν, κόσμον εἶναι, τὴν δὲ τῶν στοιχείων εἰς ταὐτὸ σύνοδόν τε καὶ κρᾶσιν, τὸν αὐτὸν τρόπον καὶ τὸ εὔδαιμον μήτε ἐν τοῖς ἐκτὸς ἰδίᾳ μήτε ἐν τοῖς περὶ σῶμα μήτε ἐν τοῖς περὶ ψυχὴν καθ’ αὑτὰ ἐξετάζεσθαι - τῶν γὰρ εἰρημένων ἕκαστον μερῶν τινα καὶ στοιχείων λόγον ἔχειν - ἀλλὰ κατὰ τὸ ἐκ πάντων ἄθροισμα. Ταύτην οὖν τὴν δόξαν πέμπεται μεταδιδαχθησόμενος πρὸς ἄνδρας μόνον τὸ καλὸν ἀγαθὸν νομίζοντας ὃ ψυχῆς ὡς ψυχῆς ἐστιν ἴδιον. τὰ δ’ ἐκτὸς καὶ περὶ σῶμα λεγόμενα πλεονεκτήματα μόνον, οὐ πρὸς ἀλήθειαν ὄντα ἀγαθὰ πεπιστευκότας.

[34] [43] Deinde quaero, quis aut de misera vita possit gloriari aut de non beata. De sola igitur beata. Ex quo efficitur gloriatione - dignam esse beatam vitam, quod non possit nisi honestae vitae iure contingere. Ita fit, ut honesta vita beata vita sit. Et quoniam is, cui contingit ut iure laudetur, habet insigne quiddam ad decus et ad gloriam, ut ob ea, quae tanta sint, beatus dici iure possit, idem de vita talis viri rectissime dicetur. Ita, si beata vita honestate cernitur, quod honestum est, id bonum solum habendum est.

[35] [44] Quid vero? negarine ullo modo possit, ⟨nunquam⟩ quemquam stabili et firmo et magno animo, quem fortem virum dicimus, effici posse, nisi constitutum sit, non esse malum dolorem? Ut enim, qui mortem in malis ponit, non potest eam non timere, sic nemo ulla in re potest id, quod malum esse decreverit, non curare idque contemnere. Quo posito - illud assumitur, eum qui magno sit animo ac forti, omnia quae cadere in hominem possint despicere ac pro nihilo putare. Quae cum ita sunt, effectum est nihil esse malum, quod turpe non sit.

[36] [45] Atque iste vir altus et excellens, magno animo, vere fortis, infra se omnia humana ducens - - certe et confidere sibi debet ac suae vitae et actae et consequenti et bene de sese iudicare statuens nihil posse mali incidere sapienti. Ex quo intelligitur idem illud, solum bonum esse, quod honestum sit; idque esse beate vivere: honeste, id est cum virtute, vivere.

[37] [46] Quod est bonum, omne laudabile est; quod autem laudabile est, omne est honestum: bonum igitur quod est, honestum est. - - Illud autem perabsurdum, bonum esse aliquid, quod non expetendum sit, aut expetendum, quod non placens: aut, si id, non etiam diligendum: ergo etiam probandum. ita etiam laudabile: id autem honestum. Ita fit ut quod bonum sit, id etiam honestum sit.

[47] Iam ille sorites -: quod bonum sit, id esse optabile, quod optabile, id expetendum, quod expetendum, id laudabile, dein reliqui gradus.

[48] Atque etiam omne bonum laetabile est; quod autem laetabile, id praedicandum et prae se ferendum; quod tale autem, id etiam gloriosum; si vero gloriosum, certe laudabile; quod laudabile autem, profecto etiam honestum; quod bonum igitur, id honestum.

[49] Quicquid est, quod bonum sit, id expetendum est, quod autem expetendum, id certe adprobandum; quod vero adprobaris, id gratum acceptumque habendum; ergo etiam dignitas ei tribuenda est. Quod si ita est, laudabile sit necesse est; bonum igitur omne laudabile. Ex quo efficitur ut quod sit honestum, id sit solum bonum.