Pular para o conteúdo

Fragmenta logica et physica

Crisipo · Parte 977

[977] Gellius noct. Att. VII 2, 15. Itaque M. Cicero in libro quem de fato conscripsit, cum quaestionem istam diceret obscurissimam esse et implicatissimam, Chrysippum quoque philosophum non expedisse se in ea ait his verbis: Chrysippus aestuans laboransque, quonam ⟨pacto⟩ explicet et fato omnia fieri et esse aliquid in nobis, intricatur hoc modo.