Pular para o conteúdo

Fragmenta logica et physica

Crisipo · Parte 956

[956] Cicero de fato 30 (postquam ἀργὸν λόγον explicavit). Haec ratio a Chrysippo reprehenditur. Quaedam enim sunt, inquit, in rebus simplicia, quaedam copulata. Simplex est: “Morietur illo die Socrates”; huic, sive quid fecerit sive non fecerit, finitus est moriendi dies. At si ita fatum sit: “Nascetur Oedipus Laio”, non poterit dici “sive fuerit Laius cum muliere sive non fuerit”; copulata enim res est et confatalis. Sic enim appellat, quia ita fatum sit, et concubiturum cum uxore Laium et ex ea Oedipum proceaturum; ut, si esset dictum: “Luctabitur Olympiis Milo” et referret aliquis: “Ergo sive abuerit adversarium sive non habuerit, luctabitur”, erraret; est enim copulatum “luctabitur”, quia sine adversario nulla luctatio est. Omnes igitur istius generis captiones eodem modo refelluntur. “Sive tu adhibueris medicum sive non adhibueris, convalescas” captiosum; tam enim est fatale medicum adhibere quam convalescere. Haec, ut dixi, confatalia ille appellat.