[955] Cicero de fato 33 (Negat Carneades) de Oedipode potuisse Apollinem praedicere, nullis in rerum natura causis praepositis, cur ab eo patrem interfici necesse esset — — Quocirca si Stoicis, qui omnia fato fieri dicunt, consentaneum est huius modi oracla ceteraque, quae a divinatione ducuntur, comprobare, iis autem, qui, quae futura sunt, ea vera esse ex aeternitate dicunt, non idem dicendum est, vide, ne non eadem sit illorum causa et Stoicorum; hi enim urguentur angustius, illorum ratio soluta ac libera est.