[791] Tertullianus de anima cp. 5. Sed et Chrysippus manum ei (scil. Cleanthi) porrigit, constituens corpralia ab incorporalibus derelinqui ommino non posse, quia nec contingantur ab eis (unde et Lucretius: tangere enim et tangi nisi corpus nulla potest res) derelicto autem corpore ab anima affici morte. Igitur copus anima, quae nisi corporalis corpus non derelinqueret.