[568] Philo de provid. II § 62 (p. 87 Aucher). Perpende, quod dicis, gravioribus sursum agi leviora, quoniam non omne - corpus pondere gaudet, ita ut quaedam omnino non gravia dici apud physicum expediat, velut opposita gravibus, magnam enim vim habet contrariorum compositio, ex quibus mundus est factus. — — Sufficiet - dicere, quod aër et ignis, naturaliter habentes motum in sursum absque gravitate, nec a terra neque ab aqua sursum premuntur.