Pular para o conteúdo

Fragmenta logica et physica

Crisipo · Parte 567

[567] Philo quaest. et solut. in Genesin I 64 (p. 44 Aucher). Per ordinem autem universus mundus et huius partes factae sunt. Quoniam et mundi conditor, cum indomitam inordinatamque et patibilem essentiam ordinare coepit, sectione usus est et divisione. Nam gravia et deorsum prona. ex natura, terram et aquam in medio universi posuit, aëra vero et ignem sursum, ob levitatem sublevatos.