[1148] Philo de provid. II 76 (p. 95 Aucher). In primis - mensium periodos luna apposite coaptavit, quae totidem sunt mensurae cursus solaris. Deinde, per incrementum et deminutionem, variationes commutationesque pro emolumento universi facit. Fidem faciunt certam, quae in aëre sunt condiciones, status, serenitates, ventorum cessationes, nubes, violentiae ventorum et his similia, praeterea vastissimi maris refluxus; nunc enim deorsum absorbetur, nunc iterum fluctibus resilit. Maxime vero animalium quorundam variationes adimpletorum evacuatorumque, sicut testaceorum, ratio habet, et reliqua etc.