Pular para o conteúdo

Fragmenta logica et physica

Crisipo · Parte 1147

[1147] Philo de provid. II § 73 (p. 93 Aucher). Fixae (scil. stellae) in causa sunt etiam temperantiae aëris, quia natura sunt frigida compositae, de se liquefacta diffundunt; et iste (aër) dilatatus causa efficitur animalibus generationis faciendae, sicut etiam iam factis respirationis causa comperitur. Ad subtilitatem enim cooperatur multitudo; at ad illud, quod non ex parte, sed totus dilatetur aër, circumlatio periodica.