Pular para o conteúdo

Fragmenta logica et physica

Crisipo · Parte 1069

[1069] Cicero de nat. deor. III 24, 63. Magnam molestiam suscepit et minime necessariam primus Zeno, post Cleanthes, deinde Chrysippus, commenticiarum fabularum reddere rationem, vocabulorum, cur quidque ita appellatum sit, causas explicare. Quod cum facitis, illud profecto confitemini, longe aliter se rem habere, atque hominum opinio sit; eos enim, qui di appellantur, rerum naturas esse, non figuras deorum.