Pular para o conteúdo

Fragmenta logica et physica

Crisipo · Parte 106

[106] Augustinus de civ. dei VIII 7. qui posuerunt iudicium veritatis in sensibus corporis eorumque - regulis - omnia quae discuntur metienda esse censuerunt, ut Epicurei et quicumque alii tales, ut etiam ipsi Stoici, qui cum vehementer amaverint sollertiam disputandi, quam dialecticam nominant, a corporis sensibus eam ducendam putarunt, hinc asseverantes animum concipere notiones, quas appellant ἐννοίας, earum rerum scilicet quas definiendo explicant; hinc propagari atque conecti totam discendi docendique rationem.