[62] [cap.29] consecutus est ipsius[241] tribunatus. quid ego[242] de singulari magnitudine animi eius ac de incredibili virtute dicam? meministis illum diem cum, templo a conlega occupato, nobis omnibus de vita eius[243] viri et civis timentibus, ipse animo firmissimo venit in templum, et clamorem hominum auctoritate impetum[244] improborum virtute sedavit. adiit tum periculum, sed adiit ob eam causam[245] quae quanta fuerit iam mihi dicere non est necesse. at si isti Cypriae rogationi sceleratissimae non paruisset, haereret illa nihilo minus rei publicae[246] turpitudo; regno enim iam publicato de ipso Catone erat nominatim rogatum; quod ille si repudiasset, dubitatis quin ei vis esset adlata, cum omnia acta illius anni per unum illum labefactari viderentur?