[61] “cur igitur rogationi paruit?” quasi vero ille non in alias[238] quoque leges, quas iniuste rogatas putaret, iam ante iurarit[239]! non offert se ille istis temeritatibus, ut, cum rei publicae nihil prosit, se civi rem publicam[240] privet. consule me cum esset designatus tribunus plebis, obtulit in discrimen vitam suam; dixit eam sententiam cuius invidiam capitis periculo sibi praestandam videbat; dixit vehementer, egit acriter; ea quae sensit prae se tulit; dux, auctor, actor rerum illarum fuit, non quo periculum suum non videret, sed in tanta rei publicae tempestate nihil sibi nisi de patriae periculis cogitandum putabat.