Pular para o conteúdo

Pro P. Sestio

Marcus Tullius Cicero · Parte 121

[121] haec quantis ab illo clamoribus agebantur! cum iam omisso gestu verbis poetae et studio actoris et exspectationi nostrae plauderetur:

súmmum amicum súmmo in bello—

nam illud ipse actor adiungebat amico animo et fortasse homines propter aliquod desiderium adprobabant:

súmmo ingenio praéditum.

[cap.57] iam[458] illa quanto cum gemitu populi Romani ab eodem paulo post in eadem fabula sunt acta!

O páter—

me, me ille absentem ut patrem deplorandum putabat[459], quem Q. Catulus, quem multi alii saepe in senatu patrem patriae nominarant. quanto cum fletu de illis nostris incendiis ac ruinis, cum patrem pulsum, patriam adflictam deploraret, domum incensam eversamque, sic[460] egit ut, demonstrata pristina fortuna, cum se convertisset,

haec ómnia vidi inflámmari

fletum etiam inimicis atque invidis excitaret!