[120] quid fuit illud quod, recenti nuntio de illo senatus consulto quod factum est in templo virtutis ad ludos scaenamque perlato, consessu maximo summus artifex et me hercule semper partium in re publica[451] tam quam in scaena optimarum, flens[452] et recenti laetitia et mixto dolore ac desiderio mei, egit apud[453] populum Romanum multo gravioribus verbis meam causam quam egomet de me agere potuissem? summi enim poetae ingenium non solum arte sua, sed etiam dolore exprimebat. qua enim ⟨vi⟩[454] :
quí rem publicám certo[455] animo adiúverit,
státuerit, steterít cum Achivis—
vobiscum me stetisse dicebat, vestros ordines demonstrabat! revocabatur ab universis—
ré dubia
haút[456] dubitarit vítam[457] offerre néc capiti pepércerit.