Pular para o conteúdo

Pro P. Sestio

Marcus Tullius Cicero · Parte 103

[103] sed tamen haec via ac ratio[392] rei publicae capessendae olim erat magis pertimescenda, cum multis in rebus multitudinis studium aut[393] populi commodum ab utilitate rei publicae discrepabat. tabellaria lex ab L. Cassio ferebatur: populus libertatem agi putabat suam; dissentiebant principes et in salute optimatium temeritatem multitudinis et tabellae licentiam pertimescebant. agrariam Ti. Gracchus legem ferebat: grata erat populo; fortunae constitui tenuiorum videbantur; nitebantur[394] contra optimates, quod et discordiam excitari videbant et[395], cum locupletes possessionibus diuturnis moverentur, spoliari rem publicam propugnatoribus arbitrabantur. frumentariam legem C. Gracchus ferebat: iucunda res plebei, victus enim suppeditabatur large sine labore; repugnabant boni, quod et ab industria plebem ad desidiam avocari putabant et aerarium exhauriri videbant[396].